Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
- Argumentum a communiter accidentibus, validum est. — Nam a communiter accidentibus sequitur præsumptio veritatis.
- Argumentum de delicto in faciendo ad delictum in omittendo, validum non est. — Nam delictum in omittendo, levius est quam in committendo.
- Argumentum ab inclusione unius ad exclusionem alterius, valet. — Nam inclusio unius, est exclusio alterius.
- Argumentum a verbis facti narrativis, tutum non est. — Unde : verba narrativa quæ non proferuntur principaliter propter se, sed propter aliud et incidenter, plenam probationem non efficiunt.
- Armis arma (et vim vi) repellere licet.
- Ars imitatur naturam in quantum potest. — Unde : arte non conceditur quod naturaliter denegatur.
- Assueta, fieri facile praesumuntur.
Auctoritas.
- Exequibilis auctoritas non est definitiva neque judicialis, si partibus non auditis prolata sit. Quia scilicet princeps omnia instrumenta in scrinio pectoris habere non censetur ; quare nec eis derogatum vult quoties de eis non facit mentionem, sed tunc plerumque ad petentium mentem loqui solet : non adstruens, sed condescendens sibi propositis. Accipienda igitur sunt verba in sensu accommodo ; in quantum, videlicet, non præjudicant tertio, utendumque axiomate : « Si actus non valet ut agitur, valeat quantum valere potest. »