Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
- Accessorium naturam sequi congruit principalis.
- In pactis quæ fiunt præter legem, tenet accessorium, et non principale ; in his quæ fiunt secundum legem, utrumque ; in his quæ contra, neutrum.
- Perempto principali, perimitur accessorium.
- Ea quæ sunt per accidens, sunt prætermittenda.
- Acquirendum facilius impeditur, quam impediatur acquisitum.
Accusatio.
- Accusatore (vel actore) non probante, reus absolvitur.
- Ecquis erit innocens, si accusare sufficiat ?
Actus, Actio (Cf. Accusatio, Exceptio).
- Quod non est in actis, non est in mundo.
- Qui ad agendum admittitur, est ad excipiendum multo magis admittendus (nam plus est agere, quam excipere ; ergo si potest primum, multo fortius secundum).
- Non licet actori, quod reo licitum non existit.
- Non debet actori licere, quod reo non permittitur.
- Actionem non habere, vel inutilem habere, paria sunt. (Cf. Reus.).
- Actum nil dicitur, quum quid superest ad agendum. (Nil actum reputans, si quid superesset agendum.)
Accessorium.