Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
- Universalitas est quidam ordo rationis, superiorum ad inferiora.
- Quicumque scit universale, scit etiam particulare quod novit sub universali contineri.
- Universale, quoad naturam, est insingularibus ; sed quo ad intentionem universalitatis, est in intellectu.
Univocum.
- Univocationis terminus, est communis pluribus.
- Univoca non possunt ad invicem definiri (scilicet quia æqualiter participant rationem univocam).
- Univocum cuilibet inferiorum, secundum participationem, convenit.
Usus.
- Proprius usus rei, et per se, est in relatione ad finem convenientem.
- Usus rei dicitur ad quem res principaliter ordinatur ; et ita, peccare est abusus.
- In relatione ad finem convenientem, omnis usus sortitur rationem boni.
- Cujus usus bonus est, scilicet per se, ipsum quoque bonum est.
- Uti est actus voluntatis.
- Uti, est semper eorum quæ sunt ad finem ; non autem ipsius finis.
Cf. Finis, Utile, Voluntas.