Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
- Idem non unitur sibi ipsi.
- Nihil respectu sui dicitur unitum.
- Quævis unio est plurium, ut plura sunt.
- Quæ uniuntur (intellige : per modum partium perfectibilium), unum se habet per modum actus, aliud ut potentia.
- Ex qualibet unione fit aliquod unum.
- Inter duo entia completa, non intercedit unio qua fiat unum per se.
- Quorum non est proportio, non est possibilis unio.
- Quando duo uniuntur (intellige : in finitis), ubicumque est unum, est etiam aliud.
- Unio nequit alia unione uniri.
- Omnis unio tendit ad unum.
- Quando duo invicem uniuntur, tanta est connexio ex parte unius quanta ex parte alterius.
- Universi primus auctor est intellectus.
Universale.
- Universale evincitur ex eo quod individua ejusdem speciei participent eadem prædicata specifica, et eamdem naturam formalem.
- Universale in essendo, est principium objebtivum universalis in prædicando.
- Universalis effectus arguit rationem universalem.
- Universale abstractum, fit a solo intellectu.
- Universale dicit ordinem ad inferiora.