Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
- Repugnat unio sine extremis unitis.
- Ex duobus unitis semper fit aliquod unum.
- Omne quod unitur alicui, vel unitur essentialiter, vel accidentaliter.
- Quævis unio exigit aliquam proportionem inter extrema quæ uniuntur.
- Unio non tollit immediationem rerum quæ uniuntur.
- Unio non immutat nec confundit naturas quæ unit.
- Ea unio est nobilior, quæ est ad nobiliorem terminum.
- Unio non potest esse realis, nisi extrema quæ copulantur sint realia.
- Quod unitur alicui, alio mediante, non remanet unitum si illud medium non remaneat.
- Omne unibile, est potentiale respectu unionis (intellige de unibili perfectibili).
- Non est possibilis unio, quin actu uniat.
- Non potest cognosci unio, quin cegnoscantur duo unita.
- Quanto magis aliqua sunt ad invicem diversa (intellige : cum habitudine tamen), tanto magis sunt ad invicem unibilia.
- Unio tollit distantiam unitorum.
- Extrema non sunt unibilia, nisi mediante unione.
Unio