Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
- Nullum est compositum cui aliqua proprietas conveniat, nisi ratione alicujus partis.
- Omne compositum coalescens ex contrariis, est naturaliter dissolubile.
- Unumquodque resolvitur essentialiter in ea ex quibus componitur essentialiter.
- In omni toto composito (limita quo ad compositionem extremis naturalem), debet dari potentia quæ afficiatur actu.
- Ubi est compositio, ibi habetur indigentia.
- Transcendens (scilicet terminus qui in omnibus rebus invenitur) ita est de essentia rerum ; ut sit etiam de essentia differentiarum (nempe adeo ut nihil reperiatur de quo non prædicetur).
U
- Ultimum rei, est perfectissimum in re ; quia per illud attingit finem suum.
Unum.
- Unitas importat indivisibilitatem.
- Unitas habet propriissimam rationem mensuræ.
- Uni unum (scilicet : idem unum) est contrarium.
- Unum non removet multitudinem, sed divisionem.
- Unum importat rationem indivisionis tantum modo.