Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
- Bonum totius, est etiam bonum partis.
- Omne totum, est posterius suis partibus.
- Quanto perfectius est totum, tanto et suut perfectiores partes.
- Omne totum, est majus sua parte (sed non omnibus simul sumptis).
- Qui totum dicit, nihil excludit.
- Identitas totius dependet ex identitate partium.
- Omne totum dicitur relative ad partes.
- Eadem est ratio partis ad partem, ac totiusi ad totum (limita quo ad ea in quibus proportionaliter conveniunt pars et totum).
- Nullum totum potest existere sine sua parte essentiali.
- Impossibile est, totum compositum esse ens a se.
- Omne totum compositum, ab his ex quibus componitur sumit naturam.
- Omni composito debet necessario esse aliquid prius.
- Quod est magis remotum (intellige : quo ad simplicitatem) a primo simplici, est magis compositum.
- Totum compositum, principalius denominatur a forma quam a materia.
- De toto composito neutra pars potest affirmari adæquate.