Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
- Quod non subsistit per se, non potest alind sustentare.
- Substantia est fundamentum proximum accidentis.
- Substantia est res habens quidditatem, cui debetur esse per se et non in alio (scilicet : subjecto).
- Substantiæ conceptus, est stare per se.
- Substantia est prior accidente, tempore.
- Cujus omnia cognoscibilia cognosci naturaliter possunt, ejus quoque substantia potest comprehendi.
- Substantia simplex participat esse, secundum id quod est.
- Quanto substantia intellectualis est altior, tanto habet virtutem motivam universaliorem.
- Substantia non constituitur per negationem essendi in alio.
- Prima substantia neque de subjecto dicitur, neque in subjecto aliquo est.
- Secundæ substantiæ sunt genera et species in quibus insunt primæ.
- Secundæ substantiæ prædicantur de primis.
- Secundæ substantia insunt actu in primis, et primæ insunt in potentia in secundis.
- Tam prima quam secunda substantia, non est in subjecto.
- Secundæ substantiæ, et differentiæ, univoce prædicantur de prima substantia.
Substantia.