Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
- Simile a simili impassibile est.
- Similitudo, est inter plura.
- Unumquodque amat sibi simile.
- Excessus impedit æqualitatem, non vero similitudinem.
Simplex.
- Quanto aliquid est simplicius, tanto est nobilius.
- Quanto aliquid est simplicius, tanto est majoris virtutis, et plurium principium contentivum.
Singulare.
- Singularia sunt magis entia, quam universalia.
- Singularia facilius inspicit, qui de universalibus cognitionem sumpsit. (Cf. Scientia.).
- Singularitas est radix incommunicabilitatis.
Species.
- Species est natura similis in pluribus individuis, cognita ex proprietatibus genericis et differentialibus per quas characterizatur ; et abstracta a proprietatibus quæ individuum ab individuo distinguunt.
- Nunquam id quod est per accidens, constituit speciem.
- Species dicit naturam completam.
- Species exigit plura individua, saltem possibilia.
Cf. Genus, Prædicatum.
Similitudo.