Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
- Scientia abstrahit ab existentia.
- Quo scientia est nobilior, eo procedit per nobiliora motiva.
- Scientia speculativa supponit suum objectum, practica ponit.
- Scientia quæ non est practica, non potest causare.
- Ubi scientia subalternata incipit, ibi desinit scientia subalternans (sic : ubi desinit physica, incipit medicina).
- Scientia subalternans est nobilior ac excellentior subalternata.
- Omnis nostra scientia dependet a sensibus (juxta illud : Nihil est in intellectu, quin prius fuerit in sensu).
- Omnis scientia procedit ex aliquibus principiis.
- Nulla scientia probat sua principia, sed supponit (unde : contra negantes prima principia, non est disputandum).
- De contradictoriis non potest quis simul habere scientiam.
- Non ens, non est scibile.
- Scientia specificatur ab objecto.
- Nulla scientia est objectum sui ipsius.
- Quod non habet passiones, non potest esse subjectum scientiæ.
- Objectum scientiae, si est aliquod creatum, debet esse quid commune ; vel singulare, sub ratione aliqua communi.