Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
- Privatio est alterum contrariorum.
- Privationes specificantur a formis oppositis.
- Privatio non tribuitur nisi realibus entibus, negatio vero tribuitur entibus fictis.
- Privatio, solis veris ac realibus entibus competit.
- Privatio non cadit sub sensum.
- Nulla privatio habet causam efficientem.
- Adveniente forma, desinit privatio.
- Nulla privatio tollit totaliter esse.
- Omnis privatio, in quantum hujusmodi, habet rationem mali ; sicut omnis forma habet rationem mali.
- Impossibile est ponere privationem alicujus perfectionis in subjecto apto, sine imperfectione in illo.
- Privatio implicat sine subjecto.
- Una privatio est tantummodo unius formæ.
- Privatio non habet aliam formam qua constituatur.
- Nulla privatio est per se formaliter appetibilis.
- Nulla privatio est de quidditate alicujus positive.
- Privatio non cognoscitur nisi indirecte, per habitum oppositum.
- Privatio et habitus ita se habent circa idem subjectum, ut alterum eorum semper insit subjecto.
- Privatio non plus privat, quam ponit habitus oppositus.
Privatio