Page:Cahier - Quelque six mille proverbes, 1856.djvu/501

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
  1. Principium est primum, in ea ratione in qua est principium.
  2. Per quæ principia res est, per illa ipsa est singularis.
  3. In principio aliquo cognito, consequens est omnia cognosci quæ ex principio consequuntur ; nisi tota virtus principii non comprehendatur.
  4. Ultima sententia de aliqua propositione, datur per resolutionem ad prima principia. Quamdiu enim remanet aliquod principium altius, adhuc per ipsum potest examinari id de quo quæritur ; unde adhuc est suspensum judicium, quasi nondum data finali sententia.
  5. Sicut omne judicium rationis speculativæ procedit a naturali cognitione primorum principiorum, ita etiam omne judicium rationis practicæ procedit ex quibusdam principiis naturaliter cognitis, ex quibus diversimode procedi potest ad judicandum de diversis.
  6. Primum principium, et objectum summum, convertuntur.
  7. Principium essendi, non semper est principium per se operandi.
  8. Principia communissima possunt inservire pluribus scientiis.
  9. Prima principia debent esse universalia.
  10. Principia scientiæ subalternatæ, probantur a subalternante.
  11. Principiatum non potest excedere suum principium.
    Cf. Causa, Ratio, Scientia
    .