Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
id quod est ad finem, sit proportionatum fini ; et ex hoc sequitur quod ratio corum quæ sunt ad finem, sumitur ex fine : sicut ratio dispositionis serræ, sumitur ex sectione, quæ est finis ejus.
P
- Pars nunquam æequatur toti.
- Una pars totum non constituit.
- Partes, ut unitæ, non sunt formaliter totum.
- Pars quælibet perfectior est in suo toto, quam extra totum.
- Quælibet pars dicit imperfectionem.
- Pars est semper naturaliter prior suo toto.
- Quælibet pars magis appetit naturaliter conservationem totius, quam sui ipsius.
- Pars et totum (intellige : homogeneum) sunt ejusdem rationis.
- Omnis pars est necessario alicujus totius pars.
- Partes dicunt naturalem inclinationem ad constituendum totum.
- Amota parte totius, amovetur et totum.
- Variata una parte principali alicujus totius, necessario variatur et ipsum totum.
- Omnis pars (intellige : perfectibilis) ordinatur ad totum.
Pars, Compositio.