Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
- Odisse malum et malos, est Dei perfectio.
- Omne, non dicitur de uno vel duobus ; sed de tribus.
Operatio.
- Modus operandi eo est perfectior, quo ejus principium est excellentius.
- Nullus operatio, est perfectior sua substantia.
- Modus operandi, necessario consequitur modum essendi.
- Modus operandi per essentiam, arguit in principio esse perfectissimum.
- Operationes speciem ex objectis recipiunt.
- Operari, sequitur (proindeque supponit) esse.
- Opinio includit formidinem de opposito.
- Opposita mutuo excluduntur.
Ordo.
- Ordinare, est opus rationis.
- Ordo semper dicitur respectu principii.
- Ordo tot modis dicitur, quot modis et principium.
- Gognitio ordinis, est solius intellectus et rationis.
- Ad hoc quod aliqua sint ordinata, duo requiruntur. Primo quidem quod ordinentur ad debitum finem, qui est principium totius ordinis in rebus agendis ; ea enim quæ casu eveniunt præter intentionem finis, vel quæ non serio fiunt, sed ludo, dicimus esse inordinata. Secundo oportet quod