Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
- Quod est præter naturam, non potest esse semper.
- Quod fit virtute supernaturali, non impeditur propter naturæ diversitatem.
- Operationes naturæ, sunt propter finem.
Necessitas, etc.
- Necessarium ac sempiternum, sese sequuntur ; et convertuntur.
- Necessaria causa semper operatur eodem modo.
- Indifferentia ad utrumlibet, est status inter necessitatem et impossibilitatem.
- Ea quae sunt necessaria, impossibile est aliter se habere ; unde cohibitione non indigent.
Negatio.
- Negatio semper latius patet quam ipsa privatio.
- Negatio non potest esse fundamentum sui ipsius.
- Negatio fundatur in positivo. Semper enim in rebus negatio innititur super aliqua affirmatione, quæ est quodammodo causa ejus.
- Negatio necessario adnexa alicui subjecto, removet ab eo totum oppositum.
- Negatio non constituit rem in majori perfectione.
- Negatio semper est posterior eo quod negat.
- Negatio non suscipit majus et minus.
- Adveniente re positiva, cessat ejus negatio.
- Negatio non habet proprie causam efficientem.