Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
- Modus essendi sequitur esse.
- Ex duobus modis non potest fieri unus modus.
- Modus nunquam est de constitutivo rei cujus est modus.
- De essentia modi est modificare rem cujus est modus.
- Unus modus non potest esse simul forma et subjectum alterius modi.
- Modus non habet propriam existentiam.
- Modus proprie non separatur, sed desinit.
- Moralia recipiunt species ex fine, qui est objectum voluntatis a quo moralia dependent.
Motus.
- Oportet esse aliquam causam altiorem quam ea quæ per motum agit.
- Motus spontaneus, est corporum animatorum ; inertium autem, motus receptus (seu communicatus).
- Motus est in mobili.
- Primum mobile debet esse immobile.
- Omne quod movetur, ab alio movetur.
- Corpus quod movetur, potest, servato motu, modum motus amittere.
- Corpus motum, nisi a corporibus circumstantibus detorqueatur, rectam semper servabit viam.
- Corpus immotum, non movet.