Page:Cahier - Quelque six mille proverbes, 1856.djvu/488

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
    Materia.
  1. Materia dicitur non ens, non per se, sed per accidens ; ratione, scilicet, privationis adjunctæ.
  2. Materiam præter magnitudinem per se existere est impossibile.
  3. Materia naturaliter non potest privari omni forma.
  4. Ex materia nihil potest provenire, nisi casualiter.
  5. In materia, nulla est potentia activa.
  6. Non oportet ut ubicumque sit materia, ibi sit motus.
    Cf. Corpus, Motus
    .
    Medium.
  7. Ab extremo ad extremum non pervenitur, nisi per medium.
  8. Media sunt talia, per ordinem ad finem.
  9. Media non tollunt immediationem finis.
  10. Iste ordo est divinitus institutus in rebus, ut per media ultima reducantur in Deum.
  11. Media non intenduntur propter se.
  12. Qui vult media, vult finem ; et e converse.
  13. Medio semper prius natura conjungitur extremum, quam alteri extremo ; non autem semper prius tempore.
  14. Omne medium virtutis, est medium rationis.
  15. Medium cujus libet demonstrationis, debet esse necessarium.
    Cf. Finis, Syllogismus
    .