Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
- Eædem res inveniuntur et esse incipere, et finem essendi habere.
- Quod non incipit esse, non desinit.
- Inchoatio quævis, est propter consummationem.
- Indifferentia est aptitudo ad actum.
Individuum.
- Individui proprietates :
« Forma, figura, locus, tempus, cum nomine, sanguis,
Patria ; sunt septem queis non est unus et alter. » - Individuatio est ratio incommunicabilis.
- Principium individuationis, est principium distinctionis numericæ.
- Individua non subjiciuntur per se, et primario, generi.
Indivisibilitas.
- Indivisibile additum indivisibili, non facit extensionem.
- Indivisibile additum indivisibili, non facit majus.
- Indivisibilitatem vel divisibilitatem ex parvitate vel magnitudine provenire, necessarium non est.
- Inferiora reducuntur ad superiora, hæc autem ad inferiora nonnisi deducuntur.
Infinitum.
- Infinitum, quo ad modum significandi, dicit aliquid negativum.