Page:Cahier - Quelque six mille proverbes, 1856.djvu/478

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
  1. De ratione vestigii est quod sit causatum ab eo cujus est vestigium.
  2. Vestigium imperfecte repræsentat id cujus est vestigium.
  3. Vestigium ducit in notitiam illius cujus est vestigium.
  4. Inter vestigium et id cujus est vestigium, intercedit distinctio.
    Idem, Identitas.
  5. Idem non potest esse simul ac non esse.
  6. Idem non potest seipsum præsupponere.
  7. Identitas differt ab unitate, et opponitur distinctioni.
    Immaterialitas.
  8. Immaterialitas est ratio cur aliquid sit de ordine intelligibilium.
  9. Immaterialium rerum multitudo, rerum materialium multitudinem excedit.
  10. Res immateriales se ipsis sunt individuæ.
  11. Immensitas Dei eodem pacto se habet respectu spatii, ac ejus æternitas respectu temporis.
  12. Proprium est Dei esse immutabilem.
  13. Impetus violentus conservatur a solo Deo.
  14. Quæ sunt impossibilia, non cadunt in intellectu.
    Incipere.
  15. Quidquid incepit, necesse est ut habuerit causam efficientem a qua effectum fuerit.