Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
- Homo præest et dominatur naturaliter bestiis et pecoribus, et universæ creaturæ quæ non est ad imaginem Dei.
- Res humanæ ad superiores causas reducuntur.
- Humanitas est prius homine, naturaliter.
- Humanitas dicitur dupliciter ; scilicet : natura hominis, et humana virtus quæ consistit in exteriori subventione (condescendendo defectibus aliorum).
Honestum.
- Honestum idem est quod spiritualis decor et pulchritudo.
- Omne honestum et omne utile, est delectabile.
- Prima honesti ratio est ut omnia referantur in Deum.
I
- Idea est extrinseca rei forma.
- Idea et exemplar, sunt quodammodo univoca mensura operis.
- Ratio ideæ, tribuitur conceptui objectivo.
- Deus non solum est opifex, sed etiam artifex ; et eatenus non sine ideis operatur.
- Qui contemplatur ideas, videbit Deum inter homines.
Idea. (Causa idealis, exemplaris ; imago, vestigium).