Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
- Habitus vel sunt ad simpliciter agendum, vel ad facile et expedite ac prompte agendum.
Cf. Privatio.Homo. - Homo habet quod sit homo, ex parte intellectiva.
- Homo sortitur speciem ex hoc quod babet intellectum.
- Homo necessario vult suam beatitudinem.
- Omnia facta sunt propter hominem ; non ut principaliter intentum, sed ut omnia ei sint utilia.
- Omnis creatura corporalis, quantumcumque magna, est inferior homine propter intellectum.
- Homo est naturaliter politicus, sive socialis.
- Homini natura in paucis sufficienter providit.
- Ad hominem corruptibilia ordinantur.
- Homine altius nihil est, secundum ordinem finis, nisi Deus ; licet homo, secundum aliquid, sit inferior aliquibus creaturis.
- Non omnis actio hominis dicitur humana, sed tantum actio ejus voluntaria et deliberata.
- Homo assimilatur Deo secundum triplicem similitudinem ; scilicet quæ fundatur : super proportionem, super communem qualitatem, super receptionem.
- Homo, ultimus factus est, quia est finis creaturarum.