Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
- Objectum habitus non potest esse universalius objecto potentiæ quam habitus afficit.
- Ibi frustranei sunt habitus, ubi nullus habitus esse potest.
- Habitus non potest efficere per se nisi actus illius potentiae quam informat.
- Ex frequentatis actibus gignitur habitus.
- Habitus sumit suam unitatem ab objecto.
- Actus est magis cognoscibilis quam habitus.
- Habitibus nec meremur, nec demeremur.
- Ex similibus operationibus similes habitus progignuntur.
- Nullus habitus præcise ponitur in potentia ad patiendum.
- Nullus habitus potest esse subjectum alterius habitus.
- Habitus proxime specificantur per actus, sicut actus per objectum.
- Habitibus præsentibus in materia, cessat motus.
- Habitus concurrit effective ad actus intra eamdem speciem.
- Habitus causantur efficienter ab actibus.
- Habitus morales facilius corrumpuntur quam speculativi.
- Habitus inclinat potentiam ad actus similes iis quibus ipse fuerat productus.