Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
- Ut esse in speciebus est de essentia generis, ita subjici generi est de essentia speciei.
Cf. Differentia, Prædicatum, Species.
H
- Habitus a natura non datur.
- Habitus, alicujus potentiæ semper est perfectivus.
- Habitus non dantur ad simpliciter operandum, sed ad melius.
- Habitus oppositi, ac specie distincti, ad eumdem actum non inclinant.
- Quilibet habitus inclinat ad omnia objecta materialia contenta sub formali motivo.
- Non potest quidquam esse in habitu, quod non fuerit in actibus.
- Habitus tanto est certior, quanto certiori fundamento innititur.
- Habitus est difficile amovibilis a subjecto.
- Habens habitum, difficulter agit contra habitum.
- Habitus infusus, est melior acquisito.
- Actus est nobilior habitu.
- Ille habitus est quo ad substantiam supernaturalis, cujus ratio formalis objectiva est immediate et adæquate supernaturalis.
- Nullus habitus destruit rationem formalem sui objecti.
Habitus.