Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
- Formarum diversitate, diversa sumitur mateariæ ratio et esse.
- Forma est bonum et optimum cujuscumque rei.
- Forma non existit priusquam uniatur materiæ.
- Ratio formalis est causa diversitatis secundum speciem.
- Posita forma, ponitur effectus.
- Formarum contrariarum non est una numero materia, sed diversa.
G
- Genus fundatur in superioribus attributis ; species autem in inferioribus.
- Genus est unus conceptus præcisus a differentiis (scilicet quia non est de essentia iliarum).
- Genus est totum, respiciens omnes differentias ; ideoque, quum non sit actuatum, non potest salvari sub una forma.
- Quod est primum in unoquoque genere, est causa ceterorum.
- Quando genera sunt diversa, nec unum continetur ab altero, tunc differentiae eorum specie differunt.
- Homonymia delitescit et fallit in generibus.
- Genus aliquod considerans, omnes illius generis causas contempletur necesse est.
Genus.