Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
- A fine absenti tendimus ad præsentem.
- Finis est primus secundum adprehensionem, sed postremus secundum adeptionem.
- Finis est præstabilior rebus quæ ad ipsum referuntur.
- Finis quo ulterior, eo melior.
- Quo res efficitur similior Deo, eo propius ad finem accedit.
- Res magis est sui finis, quam sui ipsius.
- Non idem est finis, et quod est ad finem.
- Principium totius ordinis in moralibus, est finis ultimus.
- Finis ultimus in operativis, se habet sicut principium indemonstrabile in speculativis.
- Finis constituitur in actu primo ad finalizandum, per bonitatem.
- Peccatum proprie consistere videtur in aversione a fine, nam bonum et malum principaliter considerantur secundum finem. Unde et Augustinus dicit quod omnia humana perversitas est uti fruendis, et frui utendis.
- Omne finitum est capax ulterioris perfectionis.
Cf. Bonum, Intentio, Medium, Ultimum, Usus, Voluntas.Forma. - Forma ipsa actu, materia passio provenit.