Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
- Idem est per quod aliquid conservatur in fine, et per quod movetur ad finem.
- Finis est primus in intentione, et ultimus in executione.
- Efficax volitio finis, est implicita volitio medii necessarii.
- Intentio finis semper præcedit electionem mediorum.
- Intentio finis, est ratio eligendi media.
- Idem non potest esse ad oppositos fines.
- Quæ ordinantur ad finem, debent illi proportionari.
- Finis est magis amandus quam ea quæ sunt ad finem.
- Operatio non habet rationem finis ultimi.
- Quæ sunt fini propinquiora, sunt magis appetibilia.
- Media, ut sic, dicunt essentialem ordinem ad finem.
- In finibus et mediis, non potest procedi in infinitum.
- Quod non habet causam efficientem, nec habet causam finalem ; et e converso.
- Debent commensurari fini media, non finis mediis.
- Medium bonum, est eo melius quo magis commensuratum ad finem (scil. : non quo majus).
- Ordo non habet locum in fine, sed in mediis (nam ordo est parium, dispariumque, sua cuique loca tribuens dispositio).
- Finis est causa prima (scil. : non efficiendo, sed movendo).