Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
- Ea quæ sunt in seipsis diversa, considerantur ut unum, secundum quod ordinantur ad aliquod commune.
Docere, Doctrina.
- Doctrina non potest esse nisi de ente ; nihil enim scitur nisi verum, quod cum ente convertitur.
- Interius docere, est proprium opus Dei.
Cf. Scientia.
E
- Opportet effectus causis proportionari.
- Effectus non potest excedere suam causam.
- Sublata causa, tollitur effectus.
- Ejusdem rationis est quod effectus tendat in similitudinem agentis, et quod agens assimilet sibi passum.
- Effectus universalis causam universalem requirit.
- Effectus non potest esse immaterialior sua causa.
- Effectus nobiliores requirunt agentia sui generis.
- Prima causa existente necessaria, potest effectus esse contingens.
- Contingit malum in effectu esse, propter defectum causæ secundæ ; dato quod in prima causa nullus sit defectus.
- Effectus per accidens, non habet causam per se.
- Perfectio effectus determinat perfectionem causæ.
Cf. Causa.
Effectus.