Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
- Dei providentia est singularium immediate.
- Deos potest operari præter ordinem suæ providentiæ, producendo effectus absque causis propriis.
- Divina virtus potest producere effectus quarumcumque causarum.
- Virtus divina ad remotissima se extendit.
- Voluntas Dei, ratione investigari non potest ; nisi circa ea quæ absolute necesse est Deum velle, Talia autem non sunt quæ circa creaturas vult.
Cf. Attributa, Bonum, Creatio, Creatura, Esse, Finis, Intellectus, etc. - Differentia (in definitione) est id quo una species ab aliis distinguitur.
Cf. Genus, Prædicatum, Species, Substantia.Distinctio. - Distinctio non invenitur inter aliqua, nisi per aliqnam oppositionem.
- Quando aliqua quorum unum includit alterum, ab invicem distinguuntur ; intelligitur fieri distinctio, non secundum illud quod unum continetur in altero, sed secundum id quod unum excedit alterum : sicut patet in divisione numerorum et figurarum. Non enim triangulus dividitur contra quadratum, secundum quod continetur in eo ; sed secundum quod exceditur ab eo.
- Res tanto est diuturnior, quanto causa ejus est efficacior.