Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
- Intelligere Dei, est ejus essentia.
- Multitudo intelligibilium, non est nisi in intellectu divino.
- Divina essentia, est propria similitudo et ratio omnium intelligibilium.
- Divina scientia, est una lex simplex omnium.
- Multitude volitorum non répugnat simplicitati divinæ substantiæ.
- Deus de necessitate vult suum esse et suam bonitatem.
- Deus non de necessitate vult alia a se.
- Voluntas Dei, non est impossibilium secundum se.
- Divina voluntas non tollit contingentiam a rebus.
- Divinæ voluntatis potest ratio assignari, sed nihil potest esse causa.
- Deus nihil odit.
- Deo competit esse aliis principium essendi.
- Dei potentia est ejus substantia.
- A Deo sunt omnia quae sunt.
- Deus ex nihilo produxit res in esse.
- Dei solius est creare.
- Omnia ordinantur in unum finem, qui est Deus.
- Deo adsimilari intendunt omnia.
- Videns Deum, omnia simul videt in ipso.
- Deus est causa operandi omnibus operantibus.