Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
- Per causam formalem certior habetur demonstratio, quam per effectum contingentem.
Cf. Argumentum. - Quod ab alio dependet, supponit in illo aliquam prioritatem.
Desiderium.
- Desiderans, a desiderato spiritualiter movetur.
- Naturale desiderium fertur in cognitum.
- Omnia alia desideria, præter desiderium cognitionis, in aliis rebus quiescere possunt.
Cf. Appetitus.Deus. - Deus est universale principium essendi omnibus.
- Deus est pelagus essentiæ.
- Deficere Deus negative, potest (scilicet : non agere) ; privative, non potest (nempe : non agendo quando oportet).
- Dei dominium non se extendit ad impossibile.
- Potentia Dei non se extendit ad contraria primorum principiorum.
- In Deo nihil est violentum, neque præter naturam.
- In Deo idem est esse et essentia.
- Divinum esse, non potest designari per additionem alicujus differentiæ substantialis.
- Deus non est esse formale omnium.
- Nihil de Deo et aliis rebus univoce prædicatur.