Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
- Assensus demonstrabilium fit ex præexistenti cognitione (aliter vero assensus primorum principiorum ; qui habetur per apprehensionem, non per discursum).
- Demonstratio affirmativa, est dignior negativa.
- Demonstratio a priori est perfectior quam demonstratio a posteriori.
- Omne demonstratum de aliquo, dicitur necessario de illo.
- Illa demonstratio est melior, quæ melioribus innititur principiis.
- Idem de se ipso demonstrari non potest.
- Nullum falsum est demonstrabile.
- Omnis demonstrationis principium, est ipsum quid est (scilicet ipsa quidditas) ?
- Omnis demonstratio, est per medium prius.
- Quod est demonstrabile de uno, est demonstrabile de omni alio ejusdem rationis cum illo.
- Omne quod demonstratur, vel demonstratur a priori, vel a posteriori.
- Quod innititur alicui credito, non demonstratur evidenter.
- Motivum formale conclusionis demonstratæ, non sunt præmissæ formales ; sed objectivæ, cum bonitate illationis.
Demonstratio.