Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
- Creaturæ rationales plus possunt deficere a suo fine, per inordinationem, quia se regunt ; quam eæ quæ tantummodo reguntur.
D
- Nemo dat quod non habet.
- De ratione dationis nihil est, nisi quod datum libere habeatur a dante.
- Quidquid transfertur ab uno in alium per violentiam, non datur ; sed aufertur.
- Quod transfertur per necessitatem naturæ, sicut in successionibus heredum, non tam datur quam relinquitur.
- Datio, ex genere actus, designat liberalitatem dantis.
- Quod est meum ut possessio, possum alii dare ; non autem inhærens ut forma.
Defectus.
- Defectus esse non potest, nisi per potentiam incompletam.
- Defectus in effectu naturae et artis, contingit quadrupliciter ; scilicet : ex defectu agentis ; materiae, formæ, et effectus : sed in moribus, tantum ex primo.
- Defectus corporalis vel spiritualis, contingit dupliciter ; scilicet : positione contrarii, vel remotione necessarii.
Dare.