Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
- Creatura non potest esse sine relatione ad Deum.
- Omnis creatura substantiam Dei aliquo modo repræsentat.
- Creatura dicitur convenienter similis Deo, non autem e converso.
- Creatura, participatione ipsius esse, dicitur ens.
- Quælibet creatura est ens, secundum similitudinem ad Deum.
- Creatura, quamdiu habet esse, fit a Deo.
- Consideratio creaturarum valet ad destruendum multos errores circa Deum.
- In productione cujuslibet creaturæ, etiam minimæ, manifestatur infinita potentia, sapientia, et bonitas Dei.
- Creaturæ secundum se, sunt tenebræ, falsitas, et nihil.
- Creatura quælibet ordinatur ad aliquod particulare bonum.
- Creaturæ rationales gubernantur propter se ipsas, aliæ vero in ordine ad eas.
- Creatura irrationalis ordinatur ad rationalem tripliciter ; scilicet : auxiliando, significando, et continendo.
- Creatura irrationalis et intellectualis tendit sua operatione in assimilationem Dei.
Creatura.