Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
- Gognitio intellectiva, est certior sensitiva.
- Cognitio speculativa magis perficitur in universali quam in particulari.
- Quæ ad practicam cognitionem pertinent, perficiuntur in particulari ; quæ vero ad speculativam, in universali.
- Cognita causa, cognoscitur effectus.
- Quod cognoscitur in communi tantum, imperfecte cognoscitur.
- Cognitio an sit, præcedit cognitionem quid sit.
- Cognoscere aliquid in causa, est illud universaliter cognoscere.
- Cognoscens, aliarum rerum naturam in se recipit.
- Cognitio rerum in propria natura, est duplex ; scilicet : an sit, et quid sit. Prima requirit existentiam rerum, non autem secunda.
- Cognitio veritatis tripliciter impeditur ; scilicet : in audientia, contentione, et vana gloria.
- Ad cognitionem requiruntur duo ; scilicet : apprehensio, et judicium.
- Ut res se habent in esse, ita in cognosci.
Cf. Notio.Conclusio. - Conclusio non potest esse perfectior per se, quam utraque præmissa.
- Conclusio illata ex præmissis necessariis, non potest esse contingens.