Page:Cahier - Quelque six mille proverbes, 1856.djvu/453

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
  1. Inter causam et effectum datur mutua relatio (coarcta ad causas secundas, quæ nempe obnoxiæ sunt mutationibus).
  2. Causa adæquata, continet in se effectum adæquate (exclude causam instrumentalem, quæ nimirum operatur in virtute principalis causæ).
  3. Nulla causa naturalis se extendit ultra naturales effectus (intellige causam naturalem non elevatam).
  4. Causa non potest causare tunc quando non est (exclude causam finalem, quæ causat ut est in intentione).
  5. Nulla perfectio est in effectu assignabilis, quæ non sit a causa.
  6. Quod est causa causæ, est causa causati (exclude : si causa media non procedat secundum quod subditur primae ; aut etiam si causa causata dependeat a pluribus causis).
  7. Quævis causa, vel est univoca, vel æquivoca (intellige de causa principali, non de instrumentali).
  8. Causæ aquivocæ non possunt esse sibi invicem causæ.
  9. Causa exemplaris reducitur ad efficientem.
  10. In causis per se subordinatis, una est essentialiter perfectior alia.
  11. Causa indifferens, qua formaliter talis, non operatur quidquam determinate (intellige de caua indifférente ob imperfectionem, seu de causa nondum completa ad determinate operandum ; non autem de causa indifferente ob eminentiam).