Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
- Per se bonum et propter se bonum, differunt.
- Bonum particulare est appetibile in quantum est similitudo primæ bonitatis.
- Universali bono nil deperit ex bono particulari.
- Unumquodque naturaliter vult suo modo proprium bonum.
- Deus, prout est a se, est summum bonum ; cetera autem sine eo, sunt nihil.
- Deus est bonum primum, amabilitate, cognitione, proximitate, necessitate.
- Bona plura summa, non sunt possibilia.
- Bonitas finis movet voluntatem.
- Bonitas est ratio qua finis finalizat.
- Quanto magis creatura a bonitate divina distat, tanto magis ejus perfecta bonitas multiplicitatem requirit.
- Omnia sunt bona bonitate Dei.
- Omne bonum est bonum sola similitudine divinæ bonitatis.
- Nihil divinae bonitatis participatione omnino caret.
- Omnia opera Dei attribuuntur bonitati ejus.
- Quælibet creatura potest deficere a sua bonitate, non autem Deus.
- Bonitas dicitur inesse rebus creatis, in eo quod sunt a primo bono.