Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
- Appetitus cujuslibet rei terminatur ad bonum.
- Bonum est dupliciter objectum sensibilis appetitus, in quo sunt animæ passiones quæ sunt causa peccati. Uno modo absolute, secundum quod est objectum concupiscibilis ; alio modo sub ratione ardui, prout est objectum irascibilis.
- Homo naturaliter habet appetitum boni ; unde, quod ad malum appetitus ejus declinet, contingit ex aliqua corruptione seu inordinatione principiorurum hominis.
- Appetitus adæquate satiatus, negat capacitatem ut ulterius satietur.
Cf. Bonum, Malum, Voluntas, etc. - Argumentum auctoritatis, argumentum mediocritatis.
- Argumentum quod incipit in si, desinit in fi !
Cf. Demonstratio.Ars. - Ars naturam imitatur.
- Ars non est de necessariis.
- Ars incipit ubi natura desinit.
- Ars semper est ad bonum, sicut et scientia.
- Quod de se ordinatur ad malum, non est ars.
- Ars versatur circa accidentia.
Attributa.
- Attributum quodlibet divinum, includit omnia realiter.