Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
- Anima quanto magis a corporis sensibus retrahitur, tanto magis superiorum recipit impressionem.
- Anima verius habet esse ubi amat, quam ubi est.
Animal.
- Animal definitur per sensum.
- Animalia irrationabilia, sunt liberæ actionis ; non tamen liberi arbitrii.
- Animalia parvo tempore viventia, celeriter perficiuntur.
- Animalia bruta, in sui principio accipiunt naturalem æstimationem nocivi et convenientis ; non autem homo, quia ad hoc potest per rationem pervenire.
- Non quidquid videtur et apparet, ita revera est.
Appetitus.
- Facultates appetitivæ sequuntur apprehensivas.
- Appetitus sequitur cognitionem.
- Appetitu rationali innato appetunt homines scientiam.
- Appetitus est ad bonum.
- Appetitus desiderii, est ad bonum absens.
- Appetitus specificatur a suo expletivo.
- Appetibile movet appetitum.
- Delectatio importat motum appetitivæ virtutis ; sed vis appetitiva distinguitur a ratione, quæ est vis apprehensiva.