Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
- Admiratio, initium est ignaviæ depellendæ.
- Admiratio præsupponit aliquam cognitionem rei quam admiramur.
- Æquivoca non habent proportionem.
Æternitas.
- Æterno et temporali nihil est commune (intellige : communitate naturali et univoca), præter nomen.
- Æternitas est interminabilis vitæ tota simul ac perfecta possessio.
- Omnia sunt in æternitate præsentia.
Affirmatio.
- Affirmanti incumbit onus probandi, non neganti.
- De eodem, affirmatio et negatio non possunt esse simul vera.
- Semper ad affirmationem sequitur negatio oppositi, non autem semper ad negationem unius oppositi sequitur affirmatio alterius (quia ad plura se extendit negatio quam affirmatio).
- Affirmatio dicit identitatem prædicati cum subjecto.
Agere, Actio, etc.
- Omne agens agit propter finem.
- Omne agens agit propter bonum.
- Omne agens agit sibi simile.
- Tantum se entendit causalitas primi agentis, quantum se extendit ordinatio effectuum in finem.