Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
- Accidentia sunt instrumenta naturæ.
- Omnis forma accidentalis, ex principiis substantiæ causatur.
- Accidens dicitur magis entis, quam ens.
- Omne accidens potest adesse et abesse præter subjecti corruptionem.
- Accidentia sunt signa naturæ.
- Nullum accidens excedit suum subjectum.
- Nullum accidens est de essentia subjecti.
- Accidens est imbecillius substantia.
- Ex accidente et subjecto nunquam fit unum per se.
- Ex duobus accidentibus nunquam fit unum per se.
- Repugnat accidenti modus essendi substantiæ.
- Ex duobus accidentibus non fit unum tertium accidens.
- Nullum accidens potest reddere subjectum tale, nisi demonstrative.
- Quodlibet accidens causatur (sc. quo ad esse, non autem quo ad naturam) ex principiis sui subjecti (nam, non existente subjecto, non existit accidens). — Unde : Quod non est, neque tale est. — Et : Prius est esse, quam esse tale.
- Implicat accidens violentum omni subjecto.
- Omne accidens est entis ens.
- Accidens tantummodo potest recipi in subjecto quod potest informare.