Page:Buffon - Œuvres complètes, éd. Lanessan, 1884, tome IV, Partie 2.djvu/153

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

crassam seminis materiam, quoad majorem sui partem consistere sæpiùs cum admiratione observavi, eu sunt tam varia ac multa vasa, imò in tanta multitudine hæc vasa vidi, ut credam me in unica seminis gutta plura observasse quam anatomico per integrum diem subjectum aliquod secanti occurrant. Quibus visis, firmiter credebam nulla in corpore humano jam formato esse vasa, quæ in semine virili bene constituto non reperiantur. Cùm materia hæc per momenta quædam aëri fuisset exposita, prædicta vasorum multitudo in aquosam magnis oleaginosis globulis permistam materiam mutabatur, etc. »

Le secrétaire de la Société royale répondit à cette lettre de M. Leeuwenhoek qu’il serait bon de faire des observations semblables sur la semence des animaux, comme sur celle des chiens, des chevaux et d’autres, non seulement pour mieux juger de la première découverte, mais aussi pour reconnaître les différences qui pourraient se trouver, tant dans le nombre que dans la figure de ces animalcules ; et par rapport aux vaisseaux de la partie la plus épaisse de la liqueur séminale, il lui marquait qu’on doutait beaucoup de ce qu’il en avait dit, que ce n’étaient peut-être que des filaments : « Quæ tibi videbatur vasorum congeries, fortassis seminis sunt quædam filamenta, haud organicè constructa, sed dum permearunt vasa generationi inservientia in istiusmodi figuram elongata. Non dissimili modo ac sæpiùs notatus sum salivam crassiorem ex glandularum faucium foraminibus editam, quasi è convolutis fibrillis constantem. » (Voyez la réponse du secrétaire de la Société à la lettre de Leeuwenhoek dans les Trans. phil., no 141, p. 1043.)

Leeuwenhoek répondit, le 18 mars 1678, en ces termes : « Si quandò canes coeunt marem à fœmina statim seponas, materia quædam tenuis et aquosa (lympha scilicet spermatica) à pene solet paulatim exstillare ; hanc materiam numerosissimis animalculis repletam aliquoties vidi, eorum magnitudine quæ in semine virili conspiciuntur, quibus particulæ globulares aliquot quinquagies majores permiscebantur.

» Quod ad vasorum in crassiori seminis virilis portione spectabilium observationem attinet, denuò non semel iteratam, saltem mihimetipsi comprobasse videor ; meque omninò persuasum habeo, cuniculi, canis, felis, arterias venasvè fuisse à peritissimo anatomico haud unquam magis perspicuè observatas, quàm mihi vasa in semini virili, ope perspicilli, in conspectum venere.

» Cùm mihi prædicta vasa primùm innotuere, statim etiam pituitam, tùm et salivam perspicillo applicavi ; verùm hîc minimè existentia animalia frustrà quæsivi.

» A cuniculorum coïtu lymphæ spermaticæ guttulam unam et alteram, è femella exstillantem, examini subjeci, ubi animalia prædictorum similia, sed longè pauciora, comparuere. Globuli item quàm plurimi, plerique magnitudine animalium, iisdem permisti sunt.