Page:Bouquet - Recueil des Historiens des Gaules et de la France, 3.djvu/147

Cette page n’a pas encore été corrigée

DE GESTIS FRANCORUM, Lib. I. 42 C J ODOVEUS XXIII. De Chararici Regis morte, et pugna Clodovei contra Ragnecharium. i. Chararicum vero Regem, qui ei quondam contra Siagrium pugnaturo auxilio esse debuerat, et fide (a) fracta se subtrahens, spectator certaminis magis ircaan-509. esse voluerat, quam pugnator, ut scilicet postmodùm victoris sequeretur partes ; Greii lib 2 Clodoveus cum filio dolo cepit: et tonderi eos faciens, patrem quidem Près- c. 41. byterum, filium autem Diaconum ordinari jussit. Cùmque Chararicus causa retur pro sui humiliatione, filius ad eum : Ilæ, inquit, frondes (barbam demon strans) à summo vertice in viridi ligno decisce cito succrescent. Utinam et auctor hujus facti tàm velociter pereat ! Quod verbum ubi nuntiatum est Clodoveo, statim eos gladio puniri præcepit, regnumque eorum cum thesauris pervasit. Post hæc para vit expeditionem contra quendam Ducem, nomine Ragnecharium, apud Cama- ca/?. 42. racum urbem commorantem : quem quidem ei sanguinis affinitas conjunxerat, sed morum improbitas infestum reddebat. Nam obscænitati et luxuriæ deditus, suis etiam omnibus erat odiosus. Adsciverat quoque sibi quendam spectatæ, ut putabat, prudentiæ familiarem, vocabulo Faronem : qui fallendi artifex, ita eum mente abalienaverat, ut si quid muneris quilibet ei offerret, in sumendo eo ipsum partici pem ascisceret, Sint, dicens, ista mihi et Consiliario meo Faroni. Hac ducis igna via permoti qui in ejus militabaqt Aula, conferre secuin coeperunt, qua ratione hanc à se removerent injuriam : desidia enim imperantis opprobrio est subditis. Quapropter Clodoveum per internuntios sollicitant, ut gerendi adversus eum cau sam belli exquirat : mandant se, priusquam ad manus veniatur, prælio cessuros, vinctumque dominum, si eispræmia conferantur, tradituros. Qui nil moratus, cum

valida suorum manu contra eum proficiscitur, mittens prius proditoribus armillas

æreas deauratas, cum gladiis simili modo deauratis, loco muneris. Ventum itaque est ad locum certaminis, et conscii proditionis fuga se fingunt quærere subsidium salutis. Ragnecharius vero dum fugere nititur, à suis captus, Clodoveo præsenta- tur vinctus. Quem ille, ut degeneris animi virum, gladio puniri jussit : fratrem quo que ejus similiter præcepit occidi, improperans ei, quod non ferendo auxilium fra tri, permisisset se et illum turpiter teneri. Pari etiam modo multos parentum suo rum neci tradidit, thesaurosque eorum abstulit ; ne quis remaneret, qui insidiari regno ejus vel vitæ posset. Nam fratrem Ragnecharii, * Rignemirum nomine, ¥ R. . . quem adverterat regni cupidiorem, missis satellitibus, apud Cenomannorum urbem rum‘ vita privari fecit. Unde una dierum, astantibus regni Primoribus, dixisse fertur : Parentibus, inquit, orbatus cunctis, periculum mei pertimesco capitis, dum neminem habeam propinquum mete custodem salutis. Quod quidam calumniæ causa dictum æsti- maverunt, si forte quisquam prodiret, qui se Regi sanguine proximum assereret. Proditores vero Ragnecharii cognito depravata fuisse dona, quæ acceperant pro ditionis gratia, Clodoveo querelam detulerunt. Quibus inquit Clodoveus : Ingrati estis beneficiis vobis collutis : nam quantis putatis debere interire suppliciis, qui domino suo auctores sunt mortis? Abite potiùs ad propria ; sufficiatque vobis ipsa indigna, qua frui- mini,vita. Illi indignationem Principis veriti, ad sua sunt habitacula reversi. XXIV. De sancto Severino et aliis. Hunc Regem ferè (è) per annum continuum febre laborantem, vir Domini Severi- nus, qui in Coenobio Agaunensinm Martyrum tunc erat Abbas egregius, ab eo accersitus, saluti restituit : ac postmodùm in loco, qui Castrum (e) Nantonis di- C;rcaan 508 citur, * laudabilem vitæ cursum complens migravit ad Dominum. W * laudabilis (aj Codd. mss. fide ficta.... esse voluit. \b) In vita S. Severini à Fausto Monacho ejus discipulo scripta, dicitur Chlodoveus per duos annos febre laborasse. Sed quomodo Severinus tunc po tuerit esse Abbas Monasterii Agaunensis, cùm illud extructum tantum fuerit anno 515. quadriennio post mortem Chlodovei, teste Mario in Chronico ? Veriim Marii verba intelligenda sunt de hujus Monasterii re paratione, ut jam observatum est. (c) Gallicè Château-Landon, agri Wastinensis in dioecesi Senonensi oppidum. (<Z) In Codd. Sangerm. et Reg. hæc adduntur : Hujus quoque incliti Regis temporibus florebat in urbe Parisiaca virgo virtutum pollens meritis Genovefa. Quæ in Nam- metodoro vico Parisiaco huic mundo parentibus edita temporibus Honorii imperantis in Occidente, Theodosii vero minoris in Oriente, a sancto Germano Autissiodo- rensi Episcopo proficiscenti in Britanniam ob Pelagianam hæresim destruendam tempore Valentiniani Principis consecrata ; post obitum parentum tempore Childerici genitoris hujus prcecelsi Principis Chlodovei in urbe Parisiaca devenit ; ibique ad tempora usque Chlotarii et Childeberti, filiorum præfati incliti Regis, eximiis vitæ meritis consenuit. Tempore quoque hujus Chlodovei nobilissimi Regis urbs Edua huic mundo protulit florem lilii fragrantissimi, beatissimum Fij