Page:Bouquet - Recueil des Historiens des Gaules et de la France, 20.djvu/14

Cette page n’a pas encore été corrigée

PR/EFATIO. ,t

• Nam si ab eo quem tenuerunt more ita deflectere placeret, ut in volumina deinceps ordienda, quidquid de duabus S. Ludovici sacris expeditionibus tum aequales, tum aevi posterions, sive in Orientis sive in Occidedtts partibus narraverunt scriptores, intruderemus, continua tanta hujusce modi relationum congeries notabiliorem caeterarum defectum faceret quibus alia hujus corporis nienibra, quœ regum anteriorum gesta ab anno iog5 ampiertuntur, excrescere pariter debuissent. Sic mutatâ operis lege, talia impntdenter omissa fuisse fateremur ; neque aliter desiderata resarciri redintegrarique possent, qiiàm si tomo XII0 et indè posterioribus quatuor prioruni crucesignatarum expeditionum scriptores appendicis instar adnecterentur. Et quamvis ea tantùm excerperentur quae propriè ad Galliam pertineant, piura tamen additamenta essent quàm ut ordo et instituta series voluminum nostrorum constaret. Nisi vero nos fallit opinio omnes bellorum in Oriente sacrorum narratores, et iHos quidem solos, in unum corpus colligere, dignius sane foret opus quod ab Academia inscriptionum et humaniorum litterarum susciperetur. Multos ex hoc cœtu ad haec et alia longè diftîciliora inslructos paratos(]iic fecerunt cùm varia linguarum studia, tum littere et monnmenta populomm orientalium penitùs cognita. Quos tali operi se ità dedituros, ut non modo omni errore, uti decet, careat ; sed etiam sit quàm perfectissimum, Academia pro certo praesumere potest. Quum igitur adeo abundè cuncta ei suppeditent auxilia, per quas, ipsa jam de historica scientia toties et tam praedarè merita, hoc insuper mereri in promptu habeat, ab ea nuuc exposci non indebitum ausimus asseverare. Praeterea tam vehementer optatum, tamdiu expectatum hoc munus ita necesse est tandem viris studiosis donari, ut non dubitandi sit locus, quin summis rerum administris Academia probatura sit quae de hac re statuerit. Quod si, crescente labore, incrementum quoque, nec grande tamen, sumptibus annuis adrogandum esset, non praevidemus obfore quidquam quominùs tanta ? utilitati particula publicorum redituum tantula quidem concedatur.

« Quae quum ità sint, nos ità censemus oportere, Academia det operam ut in specialem et plenam cohortem bellorum sacrorum antiquissimi narratores centurientur, atque in eo perstet consilio propter quod genus hoc historiconim à scriptis rerum Gallicarum monumentis hucusque amandatum est. Duae igitur autorum fient classes, qui contigua quaedam inter se habebunt, sed facili discrimine hinc eorum qui hoc unum vel praecipuum sibi propositum habuerint, cruce nuncupatas expeditiones narrare, et Gallos quatenus ipsarum participes attigerint ; mdè illorum quibus annalium nostrorum, seu totum tenorem, seu partem unam complexis, gesta quoque ubi se daret occasio, referre cura fuerit, per quae unâ cum caeteris regibus, proceribusque et populis nostrates inter iîlos Europae christianae motus inclaruissent. Jam nemini in mentem veniat è chronicis nostratibus, sive gentis totius perpetuis, sive unius regis peculiaribus, resecare quae ad crucesignationes pertinent ; infelix detruncatâ gentis gallicaî historiâ labor, quem nec usus nec res posceret hujus certè grave onus jam Benedictini, Hèet ultro susceptum, non semel volentes nolentes demiserant, et D. Brial non longe aberat quin omnino tandem excuteret. Sed alio rursùs modo Francicae ejusdem historiae mutaveris ingenium, si Orientalium partium et Europae fere universas res per ducentos annos gestas in eam induxeris.