Page:Bouquet - Recueil des Historiens des Gaules et de la France, 19.djvu/123

Cette page n’a pas encore été corrigée

206.

MrKtit

lentibu»

rftrot.

baereti-

iria.

■’ • >*

e PETRI, VALLIUM SARNAII MONACHI,

dicentes animas nostras case spiritus illos angelicos qui, pier superbi» apostasiam A praecipitati de coelo, coponi sua glorifica ta in aëre reliquerunt, et ipsas animas, post successivam qualiumcumque septem corporum terrenorum inhabitationem» quasi tunc demùoi pœaitentü peracti, ad illa relicta corpora remeare. Scienuum autem quôd quidam inter haereticos dicebantur perfecti sive boni homines, alii credentes. Hserebcorum qui dicebantur perfecti, nigrum habitum praeferebant, castitatem se tenete mentiebantur ; esum carnium, ovorum, casa, • omninô detestabantufr ; non mentientes videri volebant, citm ipsi maxiroè de Deo quasi continué mentirentur. Dicebant etiam quôd nulla unquam ratione debeant jurare. Credentes autem haereticorum dicebantur illi qui, seculariter viventes, licet ad vitam perfectorum imitandam non pertingerent, in fide tamen illorum se salvari sperabant ; divisi siquidem erant in vivendi modo, sed in fide et infidelitate uniti erant. Qui dicebantur credentes h* reti eorum, dediti erant p usuris, rapinis, homicidiis et carnis illecebris, perjuriis et perversitatibus universis. Isti siquidem ideo securius et effrenatius peccabant, quia credebant sine restitutione ablatorum, sine confessione et poenitentia se esse salvandos, dummodo in supremo mortis articulo Pator noster dicere et manuum impositionem recipere à magistris suis potuissent. Oe perfectis vero haereticis magistratus habebant, quos vocabant diacones et episcopos, sine quorum manuum impositione nullus inter credentes moriturus se salvari posse credebat. Verùoo, si m orienti cuilibet quantumcumque flagitioso manus imposuissent, dummodo Pater noster dicere posset, ita salvatum, et, secundum eorum vulgare, consolatum aestimabant, ut absque omni satisfactione, absque omni alio remedio, statim evolaret ad caelum. Unde ridiculum quod super hoc audivimus, duximus inserendum. Quidam credens haereticorum, in supremo mortis articulo, per manuum im- Q positionem à magistro suo consolationem tum accepit, sed Pater noster dicere non potuit, et sic exspiravit. Consolator ejus quid de ipsa diceret nesciebat : salvatus videbatur per receptam manuum impositionem ; damnatus, quia non dixerat Dominicam orationem. Quid plura ? Consuluerunt haeretici quemdam militem nomine Bertrandum de Saxiaco, qui erat haereticus, quid de illa judicare deberent ; miles autem tale dedit consilium et responsum : « De isto sustinebimus » et dicemus quod salvus sit ; omnes alios, nisi Pater noster dixerint in fine, » damnatos judicamus. » Item aliud ridiculum. Quidam credens haereticorum in morte legavit haereticis ccc solidos, et praecepit filio suo ut daret haereticis pecuniam illam : quam ciim post mortem patris haeretici requirerent à filio, dixit eis : c N olo ut dicatis priiis quomodo est patri meo. » Et dixerunt : « Certissime scias » quod salvus est, et jam in caelestibus collocatus. » Quibus ille, subridens : d « Gratias Deo et vobis ; verumtamen, ex quo pater meus jam est in gloria, animae » ipsius non est opus eleemosyna, et ego tam benignos vos scio esse quôd amodo

  • patrem meum à gloria non revocabitis. Sciatis igitur quod nihil à me de pecunia

reportabitis. >

Non credimus autem silendum quod et quidam haeretici dicebant, quôd nullus poterat peccare ab umbilico et inferius. Imagines quae sunt in ecclesiis dicebant idololatriam ; Campanas earum tubas daemonum affirmabant. Item dicebant quôd non peccabat quis gravius dormiendo cum matre vel sorore sua quàm cum qualibet alia. Illud et inter supremas fatuitates dicebant, quôd si quis de perfectis peccaret mortaliter, comedendo videlicet niodicissimum carnium, vel casei seu ovi vel alicojus rei sibi inhibitae, omnes consolati ab illo amittebant Spiritum sanctum, ct oportebat eum iterum reconsolari, et etiam salvati , pro peccato E consolatoris, cadebant de caelo.

Erant praeterea alii haeretici qui Waldenses dicebantur, à quodam VValdio no- « mine, Lugdunensi. Hi quidem mali erant, sed comparatione aliorum haereticorum longé miniis perversi ; in multis enim nobiscum conveniebant, in aliquibus dissentiebant. Ut autem plurima de infidelitatibus eorum omittamus, in quatuor praxipuè consistebat error eorum, in portandis scilicet sandaliis more Apostolorum, et in eo quod dicebant nullà ratione jurandum vel occidendum ; in hoc insuper quod asserebant quemlibet eorum in necessitate, dummodo haberet sandalia, absque ordinibus ab episcopo acceptis posse conficere corpus Christi. Haec nos de sectis liæreticorum breviter excerpsisse sufficiat. Quando aliquis se