Page:Bossard - Gilles de Rais dit Barbe-Bleue, 1886.djvu/565

Cette page a été validée par deux contributeurs.
cxii
PROCÉDURE CRIMINELLE

genter inspectis actis, actitatis, litteris, instrumentis, processibus, et dicti Egidii de Rays, rei, spontanea confessione judiciali et alia, seorsum et ad partem facta et per eum dolenter et flebiliter, de predictis delictis et criminibus, per eum, ut asserit, contra Deum et in ipsius Dei offensa commissis et perpetratis, penitendo emissa, testium deposicionibus, et aliis in causa et causis hinc habitis, exhibitis atque productis, ipsisque cum diligencia et maturitate debite recensitis, aliisque merito servatis servandis, prout et quemadmodum hec omnia et similia in registro seu processu cause et causarum hujusmodi seriosius et plenius continentur, habito prius per nos consilio de et super his omnibus et singulis cum reverendis patribus, dominis episcopis, jurium doctoribus et sacre theologie professoribus ac aliis peritis et praticis atque probis viris, quibus de meritis cause et causarum hujusmodi relacionem fecimus fidelem, de ipsorum consilio et assensu, ad nostras diffinitivas proferendum sentencias, seriatim, et successive, prout infra statim dicetur, processimus, easque, per ea que vidimus et cognovimus ac de presenti videmus et cognoscimus, pro dicto promotore, prout pro parte sua petitum fuerat, et contra predictum Egidium de Rays, reum, in scriptis tulimus et promulgavimus, per organum venerande discretionis viri, domini Jacobi de Pencoetdic, utriusque juris famosissimi professoris, officialis Nannetensis, ac presentibus ferimus in hunc modum.

Christi nomine invocato, nos, Johannes, episcopus Nannetensis, et frater Johannes Blouyn, in sacra pagina bachalarius, ordinis fratrum predicatorum Nannetensium, vicarius inquisitoris heretice pravitatis predicti in civitate et diocesi Nannetensibus, pro tribunali sedentes, et habentes pre oculis solum Deum, de reverendorum patrum, dominorum episcoporum, jurisperitorum, doctorum et sacre pagine magistrorum consilio et assensu, per hanc nostram diffinitivam sententiam, quam ferimus in hiis scriptis, actentis deposicionibus testium, pro parte nostra et promotoris nostri in hac parte per nos deputati, in causa fidei hujusmodi, contra te, Egidium de Rays, subdictum et justiciablem nostrum, in hac parte productorum ac diligenter examinatorum, ac eorumdem testium deposicionibus in scriptis fideliter redactis, attenta etiam confessione tua spontanea coram nobis facta aliisque actentis et consideratis que animos nostros juste moverunt in hac parte, pronuntiamus, decernimus et declaramus te, Egidium de Rays, supradictum, coram nobis in judicio presentem, hereticam appostasiam perfidie, ac horridam demonum invocationem commisisse nequiter et perpetrasse, ob hocque excommunicationis sentenciam et alias juris penas incurrisse, ac velat hereticum appostatum et demonum invocatorem puniendum fore et salu-