Et primo :
Johannes Rouxelli, cliens armorum domini ducis Britanie, parrochianus sancti Nicolai Nannetensis, etatis quadraginta annorum vel circa, ut credit, testis, ut supra, productus, receptus et juratus perhibere testimonium veritati in hujusmodi causis, examinatus vero die decima nona dicti mensis octobris, anno Domini millesimo quadringentesimo quadragesimo, indicione et pontificatu, ac stante generali concilio supradictis, inquisitus super contentis in quadragesimo secundo articulo, incipiente : « Item, et quod a dictis duobos annis, etc., » ad mencionem facientem de effractione immunitatis ecclesie, dixit et deposuit quod, die lune, in crastinum festi sancte Penthecostes Domini ultime preteriti, cum iste testis et Johannes Ferron cum quodem Guillermo Hautreys ac nonnullis aliis essent in ecclesia parrochiali sancti Stephani de Malamorte, Nannetensis diocesis, que parrochialis ecclesia fuit et est constituta prope fortalicium ejusdem loci, ad quem locum iste testis adierat ut prohibicionem faceret ex parte domini ducis debitoribus reddituum, censuum et aliarum obvencionum castellanie et pertinentium ejusdem loci ne quid inde solverent aut traderent prefato Egidio, reo, et hoc in exitu magne misse parrochialis ecclesie predicte, ipse vidit tunc prefatum Egidium, reum, tenentem in manu sua unum gesum[1]
- ↑ Gœsum, sorte de dague.