Page:Bossard - Gilles de Rais dit Barbe-Bleue, 1886.djvu/547

Cette page a été validée par deux contributeurs.
xciv
PROCÉDURE CRIMINELLE

sive ducerentur. Qui testis et alii supradicti accesserunt dictam turrim, et in ea reperierunt ossamenta triginta sex vel quadraginta sex puerorum, alias non recolit ; que ossamenta jam erant desicata, sed ea computarunt seu numerarunt per capita et alias, ita quod bene sciverunt numerum puerorum illic projectorum ; ipsaque ossamenta ceperunt et in quodam scrinio seu coffro reposuerunt, ac illud funibus seu cordis stricte et fortiter ligaverunt, ductaque seu vecta fuerant apud Machecolium et illic combusta in camera dicti Egidii de Rays, presentibus ipso Egidio, reo, Egidio de Sillé, Stephano Corrillaut, alias Poictou, Johanne Rouxigneul, Andrea Buchet, et isto teste. Quorum puerorum, post combustionem ipsorum, pulvis seu cinis projectus fuit in fossatis, galice es doves, fortalicii ejusdem loci de Machecolio. Dixit enim quod combusta non fuerunt apud Champtoceium, eo quod, recuperata possessione ipsius loci per dictum Egidium, reum, a dicto domino de Suza, qui prius ceperat ipsum locum, idem Egidius, reus, infra biduum, possessionem dicti loci de Champtoceio prefato domino duci, seu alias ejus nomine et mandato, tradidit et livravit, cui dominium ejusdem loci jam transtulerat et transtulit cum effectu.

Interrogatus qualiter dicta ossa jam erant, ut premittitur, desicata, respondit quod ex eo quia dicti pueri fuerant interfecti et in dicta turri projecti ante captionem dicti fortalicii de Champtoceyo, factam ex parte dicti domini de Suza qui fortalicium hujusmodi tenuerat et tenuit per triennium vel circa.

Interrogatus quis eos occidit, qualiter et per quos fixerant occisi, respondet, quod nesciebat, quia tunc, videlicet quando fuerunt occisi, nundum iste morabatur cum dicto Egidio, reo, sed cum eo, at dicitur, morabantur quidem dominus Rogerius de Briqueville, miles, Egidius de Sillé prefatus, qui, ut credit iste testis, bene sciebant.

Ulterius deposuit et dixit presens testis quod ipse et predicti de Sillé ac Stephanus Corrillaut, alias Poictou, ad cameram dicti Egidii de Rays duxerunt sibique tradiderunt et livrarunt quamplures pueros masculos et femellas Nannetis, Machecolii et Theffauges, etiam, videre suo, usque ad numerum quadraginta hujusmodi puerorum, cum quibus ipse Egidius, reus, ardorem libidinis contra debitam morem nature exercuit . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

Item, dixit et deposuit quod dictus Egidius, reus, cum quolibet dictorum puerorum semel aut bis tantum luxuriabatur, hocque peracto, interficiebantur pueri supradicti, aliquando per ipsum Egidium de Rays, reum, manu propria, et aliquando per dictos de Sillé, Corrillaut, alias Poictou, et hunc testem, ac ipsorum quemlibet, aliquando conjunctim, aliquando divisim.