Page:Bossard - Gilles de Rais dit Barbe-Bleue, 1886.djvu/529

Cette page a été validée par deux contributeurs.
lxxvi
PROCÉDURE CRIMINELLE

et quosdam Johannem Lebreton ac Henrietum Griart, ejusdem Egidii tunc servitores, ut istum caperent : quem ceperunt et inde adduxerunt usque Rocham Serveriam[1], ut duxerent eum apud castrum de Malamorte supradictum, carceribus mancipandum, prout ad ejusdem testis noticiam tunc devenit. Propter quod iste testis adire predictum castrum recusavit. Et tantum fecit iste testis, cum predictis quatuor supranominatis, quod istum duxerunt apud Machecolium : cui siquidem testi ipse Poictou, videlicet Stephanus Corrillaut, dixit quod, si iste testis apud castrum de Malamorte ductus fuisset, quod ipse Egidius istum testem morti tradidisset seu dari procurasset, eo quod iste testis premissa dixerat de ipso Egidio in personam dicti aurifabri. Ubi, videlicet apud Machecolium, iste testis hospitatus fuit penes quendam Stephanum Ferron, pelliparium, et ibidem moratus fuit continue usque duos menses, et inde hospicium accepit iste testis in domo habitacionis deffuncti Guillermi Richart. Quo quidem durante tempore, videlicet quo iste testis hospitatus fuit in domo dicti Ferron, ipse vidit quadem die, de mane, de qua iste minime recolit, a festo Pasche ultime preterito citra, videre suo, prefatum Poictou, videlicet Stephanum Corrillaut, accedens castrum dicti loci, quem insequebatur quidam filius Georgeti Lebarbier, panniscissoris, commorantis ante fores castri predicti loci de Machecolio, et in crastinum proxime iste sequentem iste testis audivit dici quod prefatus dicti Georgeti filius, in etate quindecim vel sexdecim annorum constitutus, erat deperditus et quod, post ingressum in dictum castrum, a nemine in villa de Machecolio fuerat visus.

Item, dixit quod, durante tempore per quod iste testis, sicut supra, Machecolii resedit, iste testis audivit communiter dici et teneri quod deperditi fuerant mangones cujusdem Saussaye et Francisci, videlicet testis immediati, et nepos prioris de Chemereyo, quilibet predictorum puerorum in etate quindecim vel sexdecim annorum constitutus, et credit iste testis presumptive quod ipsi fuerunt in castro de Machecolio interfecti : causam sue credulitatis reddendo, respectu filii de Georget, quia, eo quod ejus pater erat mali regiminis, ipse filius cepit apud se porcionem bonorum mobilium sibi spectancium ex successione matris sue, pro qua porcione habuit idem Georgeti filius, inter cetera, unam marcham argenti seu ejus valorem, sive estimacionem, et hujusmodi portavit idem filius Georgeti in quodem scrinio apud dictum castrum custodiendum, quod quidem scrinium quidam, Johannes nomine, panniscissor, pro domina Radesiarum, una cum aliis

  1. Roche-Servière (Vendée).