Page:Bossard - Gilles de Rais dit Barbe-Bleue, 1886.djvu/525

Cette page a été validée par deux contributeurs.
lxxii
PROCÉDURE CRIMINELLE

quoddam maris brachium pertransire ; quod Barron prohibuit ne faceret, quod si faceret perhiclitaretur idem Franciscus ; et hoc, antequam has partes accederet, responsum ulterius dictum iste dicto Barron suscepit.

Item, dicit quod, cum idem Franciscus pactum fecisset de mandato dicti Egidii cum predicto Barron, nomine ejusdem Egidii, quod idem dominus Egidius, quolibet anno, donaret comedere tribus personis in tribus festis solennibus, et quod ipse dominus Egidius dedit, in festo Omnium Sanctorum ultime preterito, comedere tribus personis : et quia cessaverat idem dominus Egidius facere et continuare, presuposuerunt dicti Franciscus et Egidius quod hoc erat causa propter quam idem Barron comparere recusabat in presencia dicti Egidii.

Et hec sunt que dictus Franciscus, diligenter inquisitus et interrogatus super premissis omnibus articulis, deponit, et nichil aliud scit, demptis de fama quam dicit laborare publicam super depositis per eum[1].

Item, dixit iste testis quod pluries prefatus Egidius de Rays, reus, dixit eidem testi quod omnem malam vitam, quam hactenus duxerat, emendare partesque Jherosolomitanas peregre, ad quas ipsum testem secum ducere proposuerat, adire volebat, suorum veniam peccatorum a nostro Redemptore imploraturus, et hoc, nunc sunt quatuor menses effluxi, tam apud Machecolium quam in insula de Bugnio[2], quam etiam apud Burgum novum, in parrochia sancti Cirici Radesiarum, constituti.

Et fuit sibi injunctum forma solita ne deposicionem suam cuiquam revelaret, etc.

  1. Malgré cette déposition, François Prélati ne parait pas avoir été condamné, quoiqu’il affirmât avoir vu les démons, tandis que Gilles de Rais, devant lequel les démons n’avaient jamais voulu comparaître, fut condamné du chef d’hérésie et d’apostasie (V. plus haut page lxii). Nous inclinons à croire que cette déposition ne fut pas prise fort au sérieux et que la justice ecclésiastique frappa en Gilles de Rais le soi-disant hérétique pour frapper le criminel.
  2. L’ancienne île de Bouyn, en face de Noirmoutier, au sud du pays de Retz, actuellement réunie au continent (Vendée).