Page:Bossard - Gilles de Rais dit Barbe-Bleue, 1886.djvu/521

Cette page a été validée par deux contributeurs.
lxviii
PROCÉDURE CRIMINELLE

unum tractum arcus vel circa. In quorum inde recessu pluvia cepit vigere et ventus validus, eratque tunc tempus valde atrum.

Item, dicit se dici audivisse a quodam Guillermo d’Auxi[1], familiari et servitore dicti Egidii, quod ipse Egidius multos pueros interfecerat et interfici fecerat in camera sua de Teffauges, et apud Machecolium, etiam in ejus camera, et supra portale ipsius loci de Machicolio, ut offerret illorum sanguinem et membra demonibus, faciendo predictam invocacionem de ipsis demonibus.

Item, quod dici audivit a dicto Guillermo quod dictus Egidius sodomiam committebat cum dictis pueris.

Item, dicit se vidisse, nunc est unus annus vel circa, quemdem infantem, etatis sex mensium vel circa, in aula predictade Teffaugis, occisum et mortuum et in platea prostratum, presente tunc Egidio de Sillé : quem puerum credit iste interfectum fuisse per dictum de Sillé.

Item, quod, cum dictus Egidius et iste simul plures invocaciones fecissent, quibus demon invocatus minime apparuisset, dictus dominus Egidius peciit ab isto quare hoc erat et quod demon invocatas ei non apparebat et sibi non loquebatur, dixitque isti ut iste hec idem peteret a dicto demone invocato ; pro quo sciendo iste invocacionem fecit, et responsum a demone invocato super premissis accepit quod hoc erat ex eo quod dictus dominus Egidius multa demonibus invocatis dare promiserat, at promissioni sue non paruerat, quodque, si ipse dominus Egidius vellet quod demon sibi appareret ut ei loqueretur, quod ipse sibi daret, qualibet vice qua sibi appareret et ei loqueretur, gallum sive pulum aut columbum seu pipionem, dummodo ipse Egidius ab eodem demone invocato magnum quid non peteret, et, si forte magnum quid peteret, tunc in eodem casu oportebat ut sibi daret aliquod membrum pueri, quod et retulit iste prefato domino Egidio.

Item, dicit quod, postmodum hoc ad dicti Egidii noticiam deductam, ipse Egidius, quadam vice, portavit ad cameram istius Francisci manum, cor, occulos et sanguinem cujusdam pueri in quodem vitro, et isti dedit ut[2], dum iste invocacionem primo faceret, iste dicta manum, cor, occulos et sanguinem demoni offerret atque daret, si demon ipse ad dictam invocacionem accederet ; an vero predicta membra essent ex illo puero quem iste dixit se vidisse mortuum in dicta aula de Teffauges, ut supra, vel ex alio, nescit, ut asserit.

  1. D’Auxy, Dauxy ou Daussy. Un membre de cette famille fut également maître d’hôtel du duc d’Orléans.
  2. Le texte porte : Et.